- RHODOPE sive RHODOPIS
- RHODOPE, sive RHODOPISmeretrix nobilissima ex Thracia, Aesopi fabulatoris aliquando conserva, et postea a Charaxo Sapphûs poetriae fratre, qui eius amore tenebatur, ingenti pecuniâ redempta est, teste Herodot. l. 2. Sappho ad Phaonem apud Ovidium, Ep. 15. Heroid. v. 73.Arsit inops frater victus meretricis amore,Mistaque cum turpi damna pudere tulit.Tantas opes meretriciô quaestu corrasit, ut Pyramidem insignem suis sumptibus exstructam reliquerit. Plin. l. 36. c. 12. Alia fuit eiusdem nominis tempore Iuvenal. Sic enim ille Sat. 9. v. 4.Quid tibi cum vultu, qualem deprensus habebatRavola, dum Rhodopes, etc.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.